Oldalképek
PDF
ePub

Br. 256. Cur opulentus eges? tua cuncta in foenore ponis :

Sic aliis dives, tu tibi pauper agis.

Br. 269.

Qui pascis barbam, si crescis mente, Platoni,

Hirce, parem nitido te tua barba facit.

Br. 266.

CLARUS Ioannes, reginæ affinis, ab alto

Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent: Et pius, et recti cultor: non illa jacere

Dicam; stat virtus non subigenda neci.

Br. 267.

CUNCTIPARENS tellus, salve, levis esto pusillo

Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.

Br. 285. NAUFRAGUS hic jaceo; contra, jacet ecce colonus !

Idem orcus terræ, sic, pelagoque subest.

Br. 301. QUID salvere jubes me, pessime? Corripe gressus;

Est mibi quod non te rideo, plena salus.

Br. 304.

Er ferus est Timon sub terris; janitor orci,

Cerbere, te morsu ne petat ille, cave.

Br. 307.

Viram a terdecimo sextus mihi finiet annus,

Astra mathematicos si modo vera docent. Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus ævi est,

Et senium triplex Nestoris urna capit.

Br. 322.

Zosima, quæ solo fuit olim corpore serva,

Corpore nunc etiam libera facta fuit.

Br. 326. EXIGUUM en! Priami monumentum; haud ille meretur

Quale, sed hostiles, quale dedere manus.

Br. 326. Hector dat gladium Ajaci, dat balteum et Ajax

Hectori, et exitio munus utrique fuit.

Br. 344. UT vis, ponte minax, modo tres discesseris uluas

Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.

Br. 344. NAUFRAGUS hic jaceo, fidens tamen utere velis;

Tutum aliis æquor, me pereunte, fuit.

Br. 398.

HERACLITUS ego; indoctæ ne lædite linguæ

Subtile ingenium, quæro, capaxque mei; Unus homo mihi pro sexcentis, turba popelli

Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.

Br. 899. AMBRACIOTA, vale lux alma, Cleombrotus infit,

Et saltu e muro ditis opaca petit:
Triste nihil passus, animi at de sorte Platonis

Scripta legens, sola vivere mente cupit.

Br. 399.

Servus, Epictetus, mutilato corpore, vixi,

Pauperieque Irus, curaque summa deum.

Br. 445.

Unde hic Praxiteles ? nudam vidistis, Adoni,

Et Pari, et Anchisa, non alius, Venerem.

Br. 451.

SUFFLATO accendis quisquis carbone lucernam,

Corde meo accendens; ardeo totus ego.

Br. 486. JUPITER hoc templum, ut, siquando relinquit Olympum,

Atthide non alius desit Olympus, habet.

Br. 487.

Civis et externus grati; domus hospita nescit

Quærere, quis, cujus, quis pater, unde venis.

POMPEII.

Br. 487

Cum fugere haud possit, fractis victoria pennis

Te manet, imperii, Roma, perenne decus.

Br. 488.

LATRONES, alibi locupletum quærite tecta,

Assidet huic, custos, strenua pauperies.

FORTUN Æ malim adversæ tolerare procellas;

Quam domini ingentis ferre supercilium.

En, Sexto, Sexti-meditatur imago, silente;

Orator statua est, statuæque orator imago.

PulchrA est virginitas intacta, at vita periret,

Omnes si vellent virginitate frui; Nequitiam fugiens, servata contrahe lege

Conjugium, ut pro te des hominem patriæ.

Fert humeris, venerabile onus, Cythereius heros

Per Trojæ flammas, densaque tela, patrem: Clamat et Argivis, vetuli, ne tangite; vita

Exiguum est Marti, sed mihi grande, lucrum.

FormA animos hominum capit, at, si gratia desit,

Non tenet; esca natat pulchra, sed hamus abest.

COGITAT aut loquitur nil vir, nil cogitat uxor,

Felici thalamo non, puto, rixa strepit.

BUCCINA disjecit Thebarum moenia, struxit

Quæ lyra, quam sibi non concinit barmonia !

Mente senes olim juvenis, Faustine, premebas,

Nunc juvenum terres robore corda senex. Lævum at utrumque decus, juveni quod præbuit olim

Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.

Except Æ hospitio, musæ tribuere libellos

Herodoto, hospitii præmia, quæque suum.

Srella mea, observans stellas, dii me æthera faxint

Multis ut te oculis sim potis aspicere.

CLARA Cheroneæ soboles, Plutarche, dicavit

Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Græcia jactat,

Ad divos, paribus passibus, ire duces;
Sed similem, Plutarche, tuæ describere vitam

Non poteras, regio non tulit ulla parem.

Dat tibi Pythagoram pictor ; quod ni ipse tacere

Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.

PROLEM Hippi, et sua qua meliorem secula nullum

Videre, Archidicen, hæc tumulavit humus; Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem

Fecerunt nulli sors titulique gravem.

« ElőzőTovább »