Oldalképek
PDF
ePub
[blocks in formation]

IN GENESIN

ENARRATIONUM

REVERENDI PATRIS,

D. D. MARTINI LUTHERI,

BONA FIDE ET DILIGENTER COLLECTARUM, PER HIERONYMUM BESOLDUM NORIMBERGENSEM,

TOMI IV. PARS II,

Lutheri Op. exeget. vol. XI.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

QUADRAGESIMUM SEXTUM

CAPUT GENESIS.

Profectus itaque Israel cum omnibus, quae babebat, venit in Beer Seba, et sacrificavit sacrificia Deo patris sui Isaac.

Hoc caput nihil aliud continet, quam genealogiam Jacob et profectionem ejus in Aegyptum, ideo parvi momenti esse videtur sapientibus hujus mundi, qui haec minuta nimis et pusilla judicant, ac indigna quae per Spiritum sanctum scribantur, et legantur in Ecclesia coram Prophetis et Apostolis. Pii vero qui scripta et opera Spiritus sancti altius introspiciunt. hoc praecipue spectant et mirantur, quod tota vita Sanctorum agitur in fide Dei, qui promisit Filium, Sic enim Iacob vixit in fide Christi, ideo etiam abjecta et sordida ejus opera placuerunt Deo. Propterea quod promissio sanctificat omnia, et reddit pretiosa in conspectu Dei, neque quidquam tam minutum fieri potest in vocatione divinitus ordinata, quin Deo pla ceat, ac si fit in fide et verbo, excellit omnia om. nium Pontificum et Monachorum miracula.

Eadem et sanctorum Patriarcharum doctrina fuit, qui haec praeclare intellexerunt, ac diligenter et sae

« ElőzőTovább »