Oldalképek
PDF
ePub

sentiendum, esse videlicet funes seu cuneos inferni nonnisi copias omnium rerum mundi, quae omnes armantur ad ultionem damnatorum. Ejusdem significationis et sententiae est verbum,,circumdederunt" cum praecedente. Infernus autem et mors parum differunt quoad sensum dolentis. Mors enim amara separatio est a vita, sed infernus est, quod statim mortem comitatur aeternae poenae et irreparabilis animae sensus. Capitur enim hic anima et vere circumdatur, ut non possit aliud sentire, quam se in aeternum damnandam esse. Si enim vel pilo latum videret exitum, circumdata non esset, nec infernum sentiret nec mortem, sed spe plena et fiducia gauderet.

Atque id est, quod theologi scholastici, verba ista scripturae circumdederunt, praevenerunt, parum diligenter observantes, deinde nihil harum rerum unquam experti, secure de purgatorii poena divinant, quidquid volunt, ponentes in ea nullam desperationem, sed tantum satisfactionem, qui tamen rursus fatentur eandem esse poenam purgatorii et inferni, nisi quod duratione differunt. Verum ut sunt subtiles distinctores, garriunt, eandem esse poenam utrobique, non omnem, sed tantum quae simul non sit culpa, desperationem autem et servilem timorem cum culpas esse doceant, e purgatorio penitus tollunt. Nos vero, quia rei istius cognitio in experientia, non in speculatione sita est, non contendemus, verbisque scripturae simpliciter inhaerebimus, etiamsi non intellexerimus, quibus circumdari et praeveniri se doloribus mortis et inferni, sancti queruntur. Experti viderint, quid ea velint, inexpertis nihil prorsus credemus, qui necdum, quid ira et libido

sit, crassissimae scilicet et bestialissimae affectiones, intelligunt.

Idem est per repetitionem, ut dixi, „praeoccupaverunt me laquei mortis," ubi se captum morte siguificat et sic captum, ut praeventus sit a laqueis ejus, hoc est, laquei mortis ei praevaluerunt et fortiores eo fuerunt, ut quos evadere non possit, id quod est in inferno esse, unde non patet reditus, sicut avis, quae laqueo capitur, non revertitur. Haec omnia in Christo, etsi mirabiliter, tamen contigisse credimus, ut vere captus sit mortis et inferni doloribus, laqueis et cuneis.

In tribulatione mea invocavi dominum et ad Deum meum clamavi, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus introivit in

aures ejus.

[ocr errors]

Unus hic in heb. versus est et incedit per futura verba per totum: Invocabo, clamabo, exaudiet, introibit, sicut et Hieron transtulit, et 2. Reg. [Sam.] 22. legitur, quanquam hoc parum refert, cum prophetae hoc peculiare habeant, ut tempora plerumque confundant, non tamen absque causa, ut saepius diximus. Pergit itaque exemplo suo ostendere, verum esse, quod docuerat, salvari eos omnes, qui laudantes invocant dominum. Fui, inquit, et ego in maximis malis, id est, doloribus mortis et laqueis inferni, salvus autem factus sum ab omnibus malis istis, quia invocavi dominum, et ad Deum meum clamavi, ideo exaudivit vocem meam, et clamor meus introivit in aures ejus. Quare non est dubium, non esse aliam liberandi viam, quam per invocationem domini et con

[ocr errors]

fessionem Dei. Dictum est Ps. 15. [16.] Deum meum esse, quid habeat energiae et significationis. Nemo enim dicit:,,Deus meus," nisi laudans et amats, etiam in media morte et inferno, sicut scriptum est: „Fortis ut mors dilectio etc."

Repetitionibus prae animi jucunditate abundat, cum sit idem ferme,,invocavi dominum," quod,,ad Deum meum clamavi." Item,,exaudivit de templo suo vocem meam," quod clamor meus introivit in conspectum ejus in auribus ejus," sic enim in hebraeo dicere. videtur. Omnia autem sunt plana, sed plena quoque jucundissimis affectibus.

[ocr errors]

Commota est et contrem uit terra, fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis.

Quid velit David ab hoc versu ad decimum usque, non possum consequi. Nusquam legitur terram motam, montes concussos, et alia, quae hic recenset, propter David esse facta, sed nec propter Christum. Ceteri per allegorias contemta consequentiae ratione perfacile evadunt, quid enim facilius, quam singulis partibus allegoriam suam affingere?

Lyra nonnihil dicit, cum dicit morem esse scripturarum, ut pro laudando aliquo singulari beneficio Dei repetantur ab initio vel omnia generaliter, vel multa ex eis populo Dei exbibita beneficia, juxta illud Ps. 118. [119.]:,,Memor fui judiciorum tuorum, et consolatus sum." Et 76. [77.]:,,Memor fui operum domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor." Sic Dibora Judic. 5. cantura domino

incipit ab exitu Aegypti, d.:,,Domine cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, coelique ac nubes distillaverunt aquis, montes fluxerunt a facie domini, et Sinai a facie domini Dei Israel." Aemulatione hujus dicit et Ps. 67. [68.]: „Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel." Et Ps. 76. [77.] :,,Viderunt te aquae Deus, viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transeunt, vox tonitrui tui in rota.“

Esto itaque, solere confessores Dei altius repetere mirabilia Dei, praecipue illud prae ceteris insigne, quod in exitu Aegypti fecit, cujus prae omnibus arguuntur filii Israel immemores fuisse, Ps. 77. [78.], et ex cujus memoria sine dubio multa didicerunt spiritu illustrante, ita ut proverbii vice habuisse videantur usitatissimum, et jam diversas ejus partes in diversis allegoriis tractatas. Non tamen capio Lyram, dum verba hujus Psalmi ad eandem historiam aptat.

Temerandum itaque et mihi est. Placet primum, repetita hic dici praeterita mirabilia in exitu Aegypti facta, et misceri mirabilibus praesentibus per jucundam exspatiandi et digrediendi libertatem, quando talem in scripturis usum videmus. Nam et saeculi rhetores docent in genere demonstrativo recenseri oportere non modo praesentia, sed simul omnia praeterita facta majorum ejus, qui laudatur. Nec tamen hoc solum agi a David credo, sed simul prae exuberanti laetitia ludere allegoriis historiae Aegyptiacae in laudem Christi videtur, quem significari ea figura clare cognovit. Et

videmus eos, qui nimio gaudent, ita gestire allegoriis et novis figuris loquendi, ut insanire putentur, delectat enim eos sua gaudia vestire pulchris et festivis verborum et sententiarum figuris, alius aureum, alius mellitum, alius manna suum, alius aliter appellat, quod laudat. Nemo hic non poeticatur, ipso gaudio docente figurate loqui.

Ita hic Christus, cum sese ab inferis exaudiente patre gaudeat revocatum, non modo repetit et miscet mirabilia Dei antiqua, sed eadem simul jucundissima allegoria immutat et innovat, sicut orat Ecclesiast. 36.: ,,Innova signa et immuta mirabilia." Unde nec totam historiam ordine tractat, sed utcunque ad rem facit, quamlibet partem delegit. Quare hic nosse oportet allegoriam historiae ejusdem, praesertim eam, quae ad fructum resurrectionis Christi pertinet, quae in duobus istis comprehenditur, lege et gratia. Lex humiliat superbos, gratia exaltat bumiles, utrumque miris et variis modis, suntque haec vere Dei mirabilia nova, quae non aliis armis, quam ministerio verbi perficit, per abjectos idiotasque piscatores et successores eorum, quae omnia, nisi fallor, his figuris et allegoriis suavissime ludit propheta.

Legimus itaque Exo. 19. et 20., cum esset dominus legem daturus, „tertia die coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, totus mons fumabat, eo quod dominus Deus descendit super eum in igne, et adscendit fumus ex eo quasi ex fornace, eratque omnis mons terribilis, et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur. Moses loquebatur et dominus respondebat ei, descenditque dominus super montem Si

« ElőzőTovább »