Oldalképek
PDF
ePub

Br. 10.

Qui, mutare vias ausus terræque marisque,

Trajecit montes nauta, fretumque pedes, Xerxi, tercentum Spartæ Mars obstitit acris

Militibus; terris sit pelagoque pudor!

Br. ll. Sit tibi, Calliope, Parnassum, cura, tenenti, Alter ut adsit Homerus, adest etenim alter Achilles.

Br. 18. AD musas Venus hæc: Veneri parete, puellæ,

In vos ne missas spicula tendat amor.
Hæc musæ ad Venerem: sic Marti, diva, mineris,

Huc nunquam volitat debilis iste puer.

Br. 19.

PROSPERA sors nec te strepitoso turbine tollat,

Nec menti injiciat sordida cura jugum; Nam vita incertis incerta impellitur auris,

Omnesque in partes tracta, retracta fluit; Firma manet virtus; virtuti innitere, tutus

Per fluctus vitae sic tibi cursus erit.

Br. 94.

HORA bonis quasi nunc instet suprema fruaris,

Plura ut victurus secula, parce bonis : Divitiis, utrinque cavens, qui tempore parcit,

Tempore divitiis utitur, ille sapit.

Br. 24.

NUNQUAM jugera messibus onusta, aut
Quos Gyges cumulos habebat auri;

Quod vitæ satis est, peto, Macrine,
Mi, nequid nimis, est nimis probatum.

Br. 24.

Non opto aut precibus posco ditescere, paucis

Sit contenta mihi vita, dolore carens.

Br. 24.

RECTA ad pauperiem tendit, cui corpora cordi est

Multa alere, et multas ædificare domos.

Br. 24.

TU

neque dulce putes alienæ accumbere mensæ ;
Nec probrosa avidæ grata sit offa gulæ ;
Nec ficto fletu, fictis solvere cachinnis,

Arridens domino, collacrymansque tuo ;
Lætior haud tecum, tecum neque tristior unquam,

Sed Miliæ ridens, atque dolens Miliæ.

Br. 26.

NIL

non mortale est mortalibus; omne quod est hic Prætereunt, aut hos præterit omne bonum.

Br. 26.

DEMOCRITE, invisas homines majore cachinno ;

Plus tibi ridendum secula nostra dabunt. Heraclite, fluat lacrymarum crebrior imber;

Vita hominum nunc plus quod misereris habet. Interea dubito ; tecum me causa nec ulla

Ridere, aut tecum me lacrymare jubet,

VOL. 1.

[ocr errors]

Br. 26. Elige iter vitæ, ut possis: rixisque, dolisque,

Perstrepit omne forum ; cura molesta domi est; Rura labor lassat; mare mille pericula terrent;

Verte solum, fient causa timoris opes ;
Paupertas misera est; multæ, cum conjuge, lites

Tecta ineunt; coelebs omnia solus ages.
Proles aucta gravat, rapta orbat; cæca juventæ est

Virtus ; canities cauta vigore caret.
Ergo optent homines, aut nunquam in luminis oras

Venisse, aut visa luce repente mori.

ELIGE iter vitæ, ut mavis : prudentia, lausque,

Permeat omne forum ; vita quieta domi est ; Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum,

Verte solum, donat plena crumena decus;
Pauperies latitat; cum conjuge, gaudia multa

Tecta ineunt; coelebs impediere minus;
Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus ;

Præcellit juvenis vi, pietate senex.
Nemo optet, nunquam venisse in luminis oras,

Aut periisse ; scatet vita benigna bonis.

Br. 97.

Vita omnis scena est ludusque : aut ludere disce

Seria seponens, aut mala dura pati.

Br. 97. QUÆ, sine morte, fuga est vitæ, quam turba malorum

Non vitanda gravem, non toleranda facit? Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras,

Lunaque quas, et sol, itque reditque vias. Terror inest aliis, mærorque, et siquid habebis,

Forte, boni, ultrices experiere vices.

[ocr errors]

Br. 27.

TERRAM adii nudus, de terra nudus abibo.

Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.

Br, 27

Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo :

Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.
Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,

Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

Br. 29.

QUISQUIS adit lectos, elata uxore, secundos,

Naufragus iratas ille retentat aquas.

Br. 30.

Felix ante alios nullius debitor æris ;

Hunc sequitur ccelebs; tertius, orbe, venis.
Nec male res cessit, subito si funere sponsam,

Didatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quærere frustra

Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

Br. 31.

OPTARIT quicunque senex sibi longius ævum,

Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.
Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,

Incusat, semper spe meliora videt.

Br. 46.

Omnis vita nimis brevis est felicibus, una

Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 55.

GRATIA ter grata est velox, sin forte moretur,

Gratia vix restat nomine digna suo.

Br. 56. Seu prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne, Magne, bonum ; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.

Br. 60.

Me, cane vitato, canis excipit alter; eodem

In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere coelum,

Sidereus tamen hic territat, ecce canis !

Br. 70.

TELLURI arboribus ver frondens, sidera coelo,

Græciæ et urbs, urbi est ista propago, decus.

Br. 75.

IMPIA facta patrans, homines fortasse latebis,

Non poteris, meditans prava, latere deos.

Br. 75. ANTIOPE satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,

Et cycnum fecit Leda petita, Jovem.

Br. 92.

Ævi sat novi quam sim brevis ; astra tuenti,

Per certas; stabili lege, voluta vices, Tangitur haud pedibus tellus : conviva deorum

Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.

« ElőzőTovább »