Oldalképek
PDF
ePub

[Feb. 27, 1784.]

MENS mea, quid quereris? veniet tibi mollior hora,
In summo ut videas numine læta patrem;
Divinam insontes iram placavit Iesus;
Nunc est pro poena poenituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.

QUI cupit in sanctos, Christo cogente, referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.
Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.
Cura placere Deo sit prima, sit ultima; sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;
Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum :
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.
Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ
Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax
Quas servare velit, leges quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo,
Sponte sua demens; nihilum decedere summæ
Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, coelestia spirat.

VOL. I.

M

ÆTERNE rerum conditor,
Salutis æternæ dator;
Felicitatis sedibus

Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pœnitet;
Da, Christe, poenitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori ;
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,

Gratia Christi.

Me pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS.

SERVIAT ut menti corpus jejunia serva,
Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUMm, 1738.

URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertum in erudita

Perpetuo viret, et virebit ;

See Gent. Mag. vol. viii. p. 156; and see also the Introduction to vol. liv.

Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, solicitus parum,
Vacare solis perge musis,

Juxta animo, studiisque foelix.
Linguæ procacis plumbea spicula,
Fidens, superbo frange silentio ;

Victrix per

obstantes catervas

Sedulitas animosa tendet.

Intende nervos fortis, inanibus

Risurus olim nisibus emuli;

Intende jam nervos, habebis
Participes opera Camoenas.
Non ulla musis pagina gratior,
Quam quæ severis ludicra jungere
Novit, fatigatamque nugis
Utilibus recreare mentem.

Texente nymphis serta Lycoride,
Rosæ ruborem sic viola adjuvat
Immista, sic Iris refulget
Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STOANA LICHFELDIE

DIFFLUENTEM.

ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus,
Quo toties lavi membra tenella puer;

Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,
Dum docuit, blanda voce, natare pater.
Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis
Pendula secretas abdidit arbor aquas.
Nunc veteres duris periere securibus umbræ,
Longinquisque oculis nuda lavacra patent,
Lympha, tamen, cursus agit indefessa perennis,
Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit.
Quid ferat externi velox, quid deterat ætas,
quoque securus res age, Nise, tuas.

Tu

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ ".

[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.]
LEXICON ad finem longo luctamine tandem
Scaliger ut duxit, tenuis pertæsus opellæ,
Vile indignatus studium, nugasque molestas
Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat
Damnatis, poenam pro pœnis omnibus unam.

Ille quidem recte, sublimis, doctus et acer,
Quem decuit majora sequi, majoribus aptum,
Qui veterum modo facta ducum, modo carmina vatum,
Gesserat, et quicquid virtus, sapientia quicquid
Dixerat, imperiique vices, colique meatus,
Ingentemque animo seclorum volveret orbem.
Fallimur exemplis ; temere sibi turba scholarum
Ima tuas credit permitti, Scaliger, iras.
Quisque suum norit modulum; tibi, prime virorum,
Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis,
Non mihi sorte datum; lenti seu sanguinis obsint
Frigora, seu nimium longo jacuisse veterno,
Sive mihi mentem dederit natura minorem.
Te sterili functum cura, vocumque salebris
Tuto eluctatum, spatiis sapientia dia
Excipit æthereis, ars omnis plaudit amico,
Linguarumque omni terra discordia concors
Multiplici reducem circumsonat ore magistrum.
Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis
Desidiæ sors dura manet, graviorque labore
Tristis et atra quies, et tardæ tædia vitæ.
Nascuntur curis curæ, vexatque dolorum
Importuna cohors, vacuæ mala somnia mentis.
Nunc clamosa juvant nocturnæ gaudia mensæ,
Nunc loca sola placent; frustra te, somne, recumbens,
Alme voco, impatiens noctis, metuensque diei.
Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro,
Si qua usquam pateat melioris semita vitæ,

n For a translation of this poem, see Murphy's Essay on the Life and Genius of Dr. Johnson, prefixed to the present volume.

Nec quid agam invenio; meditatus grandia, cogor
Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri
Pectus, et ingenium vano se robore jactans.
Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat,
Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit
Copia, Phidiaci foecunda potentia coeli.
Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat
Res angusta domi, et macræ penuria mentis.

Non rationis opes animus, nunc parta recensens
Conspicit aggestas, et se miratur in illis,

Nec sibi de gaza præsens quod postulat usus
Summus adesse jubet celsa dominator ab arce;
Non, operum serie seriem dum computat ævi,
Præteritis fruitur, lætos aut sumit honores
Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ;
Sed sua regna videns, loca nocte silentia late
Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces,
Et rerum volitant raræ per inane figuræ.

Quid faciam? tenebrisne pigram damnare senectam
Restat? an accingar studiis gravioribus audax?
Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?

AD THOMAM LAURENCE,

MEDICUM DOCTISSIMUM,

Cum filium peregre agentem desiderio nimis tristi prosequeretur.

FATERIS ergo, quod populus solet
Crepare vecors, nil sapientiam

Prodesse vitæ, literasque

In dubiis dare terga rebus.

Tu, queis laborat sors hominum, mala
Nec vincis acer, nec pateris pius ;
Te mille succorum potentem
Destituit medicina mentis.

« ElőzőTovább »