Oldalképek
PDF
ePub

Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu.-
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata dia! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois ;
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit;
En! summo exultant nutantes vertice sylvæ :
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia coelum.
Deserti læta mollescunt aspera voce :
Auditur Deus! ecce Deus ! reboantia circum
Saxa sonant, Deus! ecce Deus! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet:
Surgite convalles, tumidi subsidite montes!
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem turba diu cecinerunt enthea, vates,
En! salvator adest; vultus agnoscite, cæci,
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet.
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non moesta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
Æternoque orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut, qua dulce strepunt scatebræ, qua læta virescunt
Pascua, qua blandum spirat purissimus acr,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos,
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,

1

Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes; Fidus adest custos, seu nox furat humida nimbis, Sive dies medius morientia torreat arva. Postera sic pastor divinus secla beabit, Et curas felix patrias testabitur orbis. Non ultra infestis concurrent agmina signis, Hostiles oculis flammas jaculantia torvis ; Non litui accendent bellum, non campus ahenis Triste coruscabit radiis ; dabit hasta recusa Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis. Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci Natus ad optatum perducet coepta parentis. Qui duxit sulcos, illi teret area messem, Et seræ texent vites umbracula proli. Attoniti dumeta vident inculta coloni Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas Garrula mirantur salientis murmura rivi. Per saxa, ignivomi nuper spelea draconis, Canna viret, juncique tremit variabilis umbra. Horruit implexo qua vallis sente, figuræ Surgit amans abies teretis, buxique sequaces Artificis frondent dextræ ; palmisque rubeta Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto. Per valles sociata lupo lasciviet agna, Cumque leone petet tutus præsepe juvencus. Florea mansuetæ petulantes vincula tigri Per ludum pueri injicient, et fessa colubri Membra viatoris recreabunt frigore linguæ. Serpentes teneris nil jam lethale micantes Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes Aureaque admirans rutilantis fulgura cristä. Indue reginam, turritæ frontis honores Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ ! En! formosa tibi spatiosa per atria proles Ordinibus surgit densis, vitamque requirit Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.

Ecce peregrinis fervent tua limina turbis;
Barbarus, en! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce! cremant genibus tritæ regalibus aræ.
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii ; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en! portas sacro fulgore micantes
Coelicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorumpunt; non posthac sole rubescet
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; coelestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor ;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis:
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan. 20, 21, 1773.]
VITÆ qui varias vices
Rerum perpetuus temperat arbiter,

Læto cedere lumini
*Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos;
Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus, qua prece prosequar?

Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 25, 1779.]
NUNC dies Christo memoranda nato
Fulsit, in pectus mibi fonte purum
Gaudium sacro fluat, et benigni

Gratia coeli !
Christe, da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe,

[In lecto, die passionis, Apr. 13, 1781.] SUMME Deus, qui semper amas quodcunque creasti ;

Judice quo, scelerum est poenituisse salus:
Da veteres noxas animo sic flere novato,
Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In lecto, Dec. 25, 1782.]
Spe non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783] Summe pater, quodcunque tuum' de corpore Numens

Hoc statuat", precibus i Christus adesse velit Ingenio parcas, nec sit mihi culpa rogasse

Qua solum potero parte, placeret tibi.

[ocr errors]

* The night, above referred to by Dr. Johnson, was that, in which a paralytic stroke bad deprived him of his voice ; and, in the anxiety he felt, lest it should, likewise, have impaired his understanding, he composed the above lines, and said, concerning them, that he knew, at the time, that they were not good, but then, that he deemed his discerning this to be sufficient for quieting the anxiety before mentioned, as it showed him, that his power of judging was [Cal. Jan. in lecto, ante lucem, 1784.] SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

not diminished.

1 Al. tuæ.
Al. votis.

8 Al. leges.
* Al. precari.

h Al. statuant.
1 Al. litare.

Causarum series quo moderante fluit, Respice quem subiget senium, morbique seniles,

Quem terret vitæ meta propinqua suæ, Respice inutiliter lapsi quem poenitet ævi;

Recte ut poeniteat, respice, magne parens.

PATER benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva :
Concede veram poenitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, et tuere ; quæ nocent pellens procul:
Veniam petenti, summe, da veniam, pater;
Veniæque sancta pacis adde gaudia:
Sceleris ut expers, omni et vacuus metu,
Te, mente pura, mente tranquilla colam,
Mihi dona morte hæc impetret Christus sua.

[Jan. 18, 1784.]
SUMME pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset;

Certa mihi sancto flagret amore fides; Certa vetat dubitare fides, spes læta timere;

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor. Da, ne sint permissa, pater, mihi præmia frustra,

Et colere, et leges semper amare tuas. Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piasti,

Sanguine, precanti promereare tuo!

« ElőzőTovább »